monumenta.ch > Hieronymus > bnf9389.247 > sectio 38 > sectio 11 > sectio 19 > sectio 10 > sectio 2 > sectio 28 > sectio 24 > sectio 26 > sectio 33 > sectio 3 > sectio 11 > bsbClm6224.180 > sectio 103 > sectio 31 > Psalmi, 146 > sectio 27 > sectio 93 > sectio 31 > sectio 29 > sectio 13 > sectio 47 > sectio 1 > sectio 3 > bsbClm6224.179 > sectio 14 > sectio 6 > sectio 64

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Danielem, 11, 64
Quibus dictis ille perterritus ait: Si hoc placet senatui et populo Romano, recedendum est, atque ita statim movit exercitum. Percussus autem dicitur esse, non quod interierit, sed quod omnem arrogantiae perdiderit magnitudinem. De Antichristo nullus ambigit quin pugnaturus sit adversus Testamentum sanctum, et primum contra regem Aegypti dimicans, Romanorum protinus auxilio terreatur. Haec autem sub Antiocho Epiphane in imagine praecesserunt, ut rex sceleratissimus, qui persecutus est populum Dei, praefiguret Antichristum, qui Christi populum persecuturus est. Unde multi nostrorum putant ob saevitiae et turpitudinis magnitudinem, Domitium Neronem Antichristum fore.